PROFÉSSIO FÍDEI CATHÓLICAM

PROFESSION OF FAITH

PRAYERS

5/8/20244 min read

Ego, N...., firma fide credo et profíteor ómnia et síngula, quæ continéntur in Sýmbolo, quo Sancta Romána Ecclésia útitur, vidélicet:

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem Cœli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de Cœlis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in Cœlum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et Unam Sanctam Cathólicam et Apostolicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sǽculi. Amen.

Apostólicas et Ecclesiásticas traditiónes relíquasque ejúsdem Ecclésiæ observatiónes et constitutiónes firmíssime admítto et ampléctor.

Item sacram Scriptúram juxta eum sensum, quem ténuit et tenet sancta Mater Ecclésia, cujus est judicáre de vero sensu et interpretatióne sacrárum Scripturárum, admítto; nec eam úmquam nisi juxta unánimem consénsum Patrum, accípiam et interpretábor.

Profíteor quóque septem esse vere et própriæ Sacraménta novæ legis a Jesu Christo Dómino nostro institúta, átque ad salútem humáni géneris, licet non ómnia síngulis, necessária: scílicet Baptísmum, Confirmatiónem, Eucharistíam, Pœniténtiam, Extrémam Unctiónem, Órdinem et Matrimónium; íllaque grátiam conférre; et ex his Baptísmum, Confirmatiónem et Órdinem sine sacrilégio reiterári non posse. Recéptos quóque et approbátos Ecclésiæ Cathólicæ ritus in supradictórum ómnium Sacramentórum solémni administratióne recípio et admítto.

Ómnia et síngula, quæ de peccáto origináli et de justificatióne in sacrosáncta Tridentína Sýnodo definíta et declaráta fúerunt, ampléctor et recípio.

Profíteor páriter, in Missa ófferri Deo verum, próprium et propitiatórium sacrifícium pro vivis et defúnctis. Átque in sanctíssimo Eucharistíæ Sacraménto esse vere, reáliter et substantiáliter Corpus et Sánguinem, una cum ánima et divinitáte Dómini nostri Jesu Christi, fíerique conversiónem tótius substántiæ panis in Corpus ac tótius substántiæ vini in Sánguinem, quam conversiónem Ecclésia Cathólica transubstantiatiónem appéllat. Fáteor étiam sub áltera tantum spécie totum átque íntegrum Christum verúmque Sacraméntum sumi.

Constánter téneo, Purgatórium esse, animásque ibi deténtas fidélium suffrágiis juvári. Simíliter et Sanctos, una cum Christo regnántes, venerándos átque invocándos esse, eósque oratiónes Deo pro nobis ófferre, átque eórum relíquias esse venerándas. Fírmiter asséro, imágines Christi ac Deíparæ semper Vírginis, necnon aliórum Sanctórum habéndas et retinéndas esse, átque eis débitum honórem et veneratiónem impertiéndam.

Indulgentiárum étiam potestátem a Christo in Ecclésia relíctam fuísse, illarúmque usum Christiáno pópulo máxime salutárem esse affírmo.

Sanctam, Cathólicam et Apostólicam Románam Ecclésiam ómnium ecclesiárum matrem et magístram agnósco, Románoque Pontífici, beáti Petri Apostolórum príncipis successóri, ac Jesu Christi Vicário, veram obœdiéntiam spóndeo ac juro.

Cœ́tera item ómnia a sacris canónibus et œcumenicis Concíliis, ac præcípue a sacrosáncta Tridentína Sýnodo, et ab œcuménico Concílio Vaticáno trádita, definíta et declárata, præsértim de Románi Pontíficis Primátu et infallíbili Magistério, indubitánter recípio ac profíteor; SIMÚLQUE CONTRÁRIA ÓMNIA, ÁTQUE HÆRÉSES QUASCÚMQUE AB ECCLÉSIA DAMNÁTAS ET REJÉCTAS ET ANATHEMATIZÁTAS EGO PÁRITER DAMNO, REJÍCIO, ET ANATHEMATÍZO.

Hanc veram Cathólicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsénti sponte profíteor et veráciter téneo, eándem íntegram, et immaculátam úsque ad extrémum vitæ spíritum, constantíssime, Deo adjuvánte, retínere et confíteri, átque a meis súbditis, vel illis, quórum cura ad me in múnere meo spéctabit, tenéri, dóceri et prædicári, quántum in me erit, curatúrum, ego idem, N...., spóndeo, vóveo ac juro. Sic me Deus ádjuvet et hæc sancta Dei Evangélia.